previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis,
carmina nescio quem carpere nostra refers :
nil nisi me terra fruar ut propiore rogare,
et quam sim denso cinctus ab hoste loqui.
5 o, quam de multis vitium reprehenditur unum!
hoc peccat solum si mea Musa, bene est. [p. 420]
ipse ego librorum video delicta meorum,
cum sua plus iusto carmina quisque probet,
auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim
10Thersiten facie dixerit esse bona.
iudicium tamen hic nostrum non decipit error,
nec, quicquid genui, protinus illud amo.
cur igitur, si me videam delinquere, peccem,
et patiar scripto crimen inesse, rogas?
15 non eadem ratio est sentire et demere morbos;
sensus inest cunctis, tollitur arte malum,
saepe aliquod verbum cupiens mutare reliqui,
iudicium vires destituuntque meum.
saepe piget (quid enim dubitem tibi vera fateri)
20corrigere et longi ferre laboris onus.
scribentem iuvat ipse labor 1 minuitque laborem,
cumque suo crescens pectore fervet opus.
corrigere ut 2 res est tanto magis ardua quanto
magnus Aristarcho maior Homerus erat,
25sic animum lento curarum frigore laedit
et 3 cupidi cursus frena retentat equi.
atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram,
ossaque pacata nostra tegantur humo,
ut mihi conanti nonnumquam intendere curas
30fortunae species obstat acerba meae,
vixque mihi videor, faciam qui 4 carmina, sanus,
inque feris curem corrigere illa Getis.
nil tamen e scriptis magis excusabile nostris,
quam sensus cunctis paene quod unus inest.
35 laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis.
conveniens operi tempus utrumque suo est. [p. 422]
quid nisi de vitio scribam regionis amarae,
utque loco moriar commodiore precer?
eum totiens eadem dicam, vix audior ulli,
40verbaque profectu dissimulata carent.
et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus 5 isdem,
unaque per plures vox mea temptat opem.
an, ne bis sensum lector reperiret eundem,
unus amicorum. Brute, rogandus eras 6?
45 non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti:
vilior est operis fama salute mea.
denique materiam, quam 7 quis sibi fluxerit ipse,
arbitrio variat multa poeta suo.
Musa mea est index nimium quoque vera malorum.
50atque incorrupti pondera testis habet.
nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur
littera, propositum curaque nostra fuit.
postmodo collectas utcumque sine ordine iunxi:
hoc opus electum ne mihi forte putes.
55 da veniam scriptis, quorum non gloria nobis
causa, sed utilitas officiumque fuit.

1 favor

2 et vel at: ut Burmann

3 et ut

4 qui quod vel cum

5 scribimus vel scribitur

6 erat

7 quam cum Bentley

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (8 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: